P R O   U N I T A T E.

Oratio.

Deus, Pater Domini nostri Jesu Christi, unici Salvatoris nostri, Principis Pacis ; Da nobis, quæsumus, gratiam tuam, ut quanta per miseras nostras contentiones pericula incurrimus seriò in cordibus nostris recogitemus. Odium et præjudicium prorsus aufer a nobis, et cætera omnia piæ unitatis et concordiæ impedimenta ; ut quibus unum est Corpus, unus Spiritus, una Spex vocationis nostræ, unus Dominus, una Fides, unum Baptisma, unus Deus et Pater omnium, ex hoc cor etiam unum sit et anuma una ; quatenus, uno sancto Veritatis et Pacis vinculo consociati, unanimes, uno ore, honorificemus Te. Per Jesum Christum Dominum nostrum. Amen.

(Oratio ista Officio Proprio quod in Die Anniversario Accessionis Regis Angliæ dicendum assignatur anno MDCCXV primum addita est.)