De Peccato Originali
Peccatum originis non est (ut fabulantur Pelagiani) in imitatione
Adami situm, sed est vitium et depravatio naturae eiuslibet
hominis ex Adamo naturaliter propagati, qua fit ut ab originali
iustitia quam longissime distet, ad malum sua natura propendeat,
et caro semper adversus spiritum concupiscat; unde in unoquoque
nascentium iram Dei atque damnationem meretur. Manet etiam in
renatis haec naturae depravatio, qua fit ut affectus carnis,
Graece phronema sarcos (quod alii sapientiam, alii sensum,
alii affectum, alii studium carnis interpretantur), legi Dei non
subiiciatur. Et quanquam renatis et credentibus, nulla propter
Christum est condemnatio, peccati tamen in sese rationem habere
concupiscentiam fatetur Apostolus.
Composed in 1552/3 by the English reformers.
De Libero Arbitrio
Ea est hominis post lapsum Adae conditio, ut sese, naturalibus
suis viribus et bonis operibus, ad fidem et invocationem Dei
convertere ac praeparare non possit. Quare absque gratia Dei,
quae per Christum est, nos praeveniente ut velimus, et cooperante
dum volumus, ad pietatis opera facienda, quae Deo grata sint et
accepta, nihil valemus.
Originates from the Confession of Würtemberg.
Based on the Confession of Würtemberg.
De Bonis Operibus
Bona opera, quae sunt fructus fidei et iustificatos sequuntur,
quanquam peccata nostra expiare et divini iudicii severitatem ferre
non possunt, Deo tamen grata sunt et accepta in Christo, atque ex
vera et viva fide necessario profluunt, ut plane ex illis aeque fides
viva cognosci possit atque arbor ex fructu iudicari.
Composed in 1563, the first clause being based on the Confession of Würtemberg.
De Operibus ante Iustificationem
Opera quae fiunt ante gratiam Christi et Spiritus eius afflatum,
eum ex fide Iesu Christi non prodeant, minime Deo grata sunt, neque
gratiam (ut multi vocant) de congruo merentur: imo cum non sint facta
ut Deus illa fieri voluit et praecepit, peccati rationem habere non
dubitamus.
Composed in 1552/3 by the English reformers.
De Operibus Supererogationis
Opera quae Supererogationis appellant non possunt sine arrogantia
et impietate praedicari. Nam illis declarant homines non tantum se
Deo reddere quae tenentur, sed plus in eius gratiam facere quam
deberent: eum aperte Christus dicat: Cum feceritis omnia quaecunque
praecepta sunt vobis, dicte, Servi inutiles sumus.
Composed in 1552/3 by the English reformers and unchanged since.
Christus in nostrae naturae veritate per omnia similis factus est nobis, excepto peccato, a quo prorsus est immunis, tum in carne tum in spiritu. Venit ut agnus absque macula esset, qui mundi peccata per immolationem sui semel factam tolleret: et peccatum, ut inquit Iohannes, in eo non erat. Sed nos reliqui, etiam baptizati et in Christo regenerati, in multis tamen offendimus omnes: et, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est.
Composed in 1552/3 by the English reformers and unchanged since.
De Peccato post Baptismum
Non omne peccatum mortale post Baptismum voluntarie perpetratum,
est peccatum in Spiritum Sanctum, et irremissibile. Proinde lapsis
a Baptismo in peccata locus penetentiae non est negandus. Post
acceptum Spiritum Sanctum possumus a gratia data recedere atque
peccare, denuoque per gratiam Dei resurgere ac resipiscere. Ideoque
illi damnandi sunt qui se quamdiu hic vivant, amplius non posse
peccare affirmant, aut vere resipiscentibus veniae locum denegant.
Composed in 1552/3 by the English reformers, but slightly changed since.
As the godly consideration of Predestination and our Election in Christ is full of sweet, pleasant, and unspeakable comfort to godly persons and such as feel in themselves the working of the Spirit of Christ, mortifying the works of the flesh and their earthly members and drawing up their mind to high and heavenly things, as well because it doth greatly establish and confirm their faith of eternal salvation to be enjoyed through Christ, as because it doth fervently kindle their love towards God: so for curious and carnal persons, lacking the Spirit of Christ, to have continually before their eyes the sentence of God's Predestination is a most dangerous downfall, whereby the devil doth thrust them either into desperation or into wretchlessness of most unclean living no less perilous than desperation.
Furthermore, we must receive God's promises in such wise as they be generally set forth in Holy Scripture; and in our doings that will of God is to be followed which we have expressly declared unto us in the word of God.
De Praedestinatione
Praedestinatio ad vitam est aeternum Dei propositum, quo,
ante iacta mundi fundamenta, suo consilio, nobis quidem occulto,
constanter decrevit eos, quos in Christo elegit ex hominum genere,
a maledicto et exitio liberare, atque ut vasa in honorem efficta per
Christum ad aeternam salutem adducere. Unde qui tam praeclaro Dei
beneficio sunt donati, illi, Spiritu eius opportuno tempore operante,
secundum propositum eius vocantur; iustificatur gratis; adoptantur
in filios Dei; unigeniti eius Iesu Christi imagini efficiuntur
conformes; in bonis operibus sancti ambulant; et demum ex Dei
misericordia pertingunt ad sempiternam felicitatem.
Quemadmodum Praedestinationis et Electionis nostrae in Christo pia consideratio dulcis, suavis, et ineffabilis consolationis plena est vere piis et his qui sentiunt in se vim Spiritus Christi, facta carnis et membra quae adhuc sunt super terram mortificantem, animumque ad coelestia et superna rapientem, tum quia fidem nostram de aeterna salute consequenda per Christum plurimum stabilit atque confirmat, tum quia amorem nostrum in Deum vehementer accendit: ita hominibus, curiosis carnalibus et Spiritu Christi destitutis, ob oculos perpetuo versari Praedestinationis Dei sententiam perniciosissimum est praecipitium, unde illos diabolus protrudit vel in desperationem vel in aeque pernitiosam impurissimae vitae securitatem.
Deinde promissiones divinas sic amplecti oportet, ut nobis in sacris literis generaliter propositae sunt; et Dei voluntas in nostris actionibus ea sequenda est quam in verbo Dei habemus deserte revelatam.
Composed in 1552/3, but altered since.
Composed in 1552/3 by the English reformers and unchanged since.
De speranda aeterna salute tantum in nomine Christi
Sunt et illi anathematizandi qui dicere audent unumquemque in
lege aut secta quam profitetur esse servandum, modo iuxta illam et
lumen naturae accurate vixerit: eum sacrae literae tantum Iesu Christi
nomen praedicent in quo salvos fieri homines oporteat.Provenance
[ Contents | I-VIII | IX-XVIII | XIX-XXXI | XXXII-XXXIX ]
Please mail your comments and corrections to Gavin Koh at <gavvie@bigfoot.com>