De Ecclesia
Ecclesia Christi visibilis est coetus fidelium, in quo verbum Dei purum
praedicatur et sacramenta, quoad ea quae necessario exiguntur, iuxta Christi
institutum recte administrantur. Sicut erravit Ecclesia Hierosolymitana,
Alexandrina, et Antiochena: ita et erravit Ecclesia Romana, non solum quoad
agenda et caeremoniarum ritus, verum in his etiam quae credenda sunt.
De Ecclesiae Auctoritate
Habet Ecclesia ritus statuendi ius et in fidei controversiis auctoritatem;
quamvis Ecclesiae non licet quicquam instituere quod verbo Dei scripto
adversetur, neque unum Scripturae locum sic exponere potest, ut alteri
contradicat. Quare licet Ecclesia sit divinorum librorum testis et
conservatrix; attamen, ut adversus eos nihil decernere, ita praeter illos nihil
credendum de necessitate salutis debet obtrudere.
De Purgatorio
Doctrina Romanensium de Purgatorio, de Indulgentiis, de veneratione tum
Imaginum tum Reliquiarum, nec non de Invocatione Sanctorum, res est futilis,
inaniter conflicta, et nullis Scripturarum testimoniis innititur; imo verbo
Dei contradicit.
De vocatione Ministrorum
Non licet cuiquam sumere sibi munus publice praedicandi aut administrandi
sacramenta in ecclesia, nisi prius fuerit ad haec obeunda legitime vocatus
et missus. Atque illos legitime vocatos et missos existimare debemus, qui
per homines, quibus potestas vocandi ministros atque mittendi in vineam
Domini publice concessa est in ecclesia, co-optati fuerint et asciti in hoc
opus.
De precibus publicis dicendis in lingua vulgari
Lingua populo non intellecta publicas in Ecclesia preces peragere aut
sacramenta administrare, verbo Dei et primitivae Ecclesiae consuetudine plane
repugnat.
There are two Sacraments ordained of Christ our Lord in the Gospel, that is to say, Baptism and the Supper of the Lord.
Those five, commonly called Sacraments, that is to say, Confirmation, Penance, Orders, Matrimony, and Extreme Unction, are not to be counted for Sacraments of the Gospel, being such as have grown partly of the corrupt following of the Apostles, partly are states of life allowed in the Scriptures; but yet have not the like nature of Sacraments with Baptism and the Lord's Supper, for that they have not any visible sign or ceremony ordained of God.
The Sacraments were not ordained of Christ to be gazed upon or to be carried about, but that we should duly use them. And in such only as worthily receive the same, have they a wholesome effect or operation: but they that receive them unworthily, purchase to themselves damnation, as S. Paul saith.
De Sacramentis
Sacramenta a Christo instituta non tantum sunt notae professionis Christianorum,
sed certa quaedam potius testimonia et efficacia signa gratiae atque bonae in nos
voluntatis Dei, per quae invisibiliter ipse in nobis operatur, nostramque fidem in
se, non solum excitat verum etiam confirmat.
Duo a Christo Domino nostro in Evangelio instituta sunt Sacramenta, scilicet, Baptismus et Coena Domini.
Quinque illa vulgo nominata Sacramenta, scilicet, Confirmatio, Poenitentia, Ordo, Matrimonium, et Extrema Unctio, pro Sacramentis Evangelicis habenda non sunt, ut quae partim a prava Apostolorum imitatione profluxerunt, partim vitae status sunt in Scripturis quidem probati, sed Sacramentorum eandem cum Baptismo et Coena Domini rationem non habentes, ut quae signum aliquod visibile seu ceremoniam a Deo institutam non habeant.
Sacramenta non in hoc instituta sunt a Christo ut spectarentur aut circumferrentur sed ut rite illis uteremur. Et in his duntaxat qui digne percipiunt, salutarem habent effectum: qui vero indigne perci piunt, damnationem, ut inquit Paulus, sibi ipsis acquirunt.
Nevertheless it appertaineth to the discipline of the Church that inquiry be made of evil ministers, and that they be accused by those that have knowledge of their offences; and finally, being found guilty by just judgement, be deposed.
De vi institutionum divinarum, quod eam non tollat malitia Ministrorum
Quamvis in Ecclesia visibili bonis mali semper sunt admixti, atque interdum
ministerio verbi et sacramentorum administrationi praesint ; tamen cum
non suo sed Christi nomine agant, eiusque mandato et auctoritate ministrent,
illorum ministerio uti licet cum in verbo Dei audiendo tum in sacramentis
percipiendis. Neque per illorum malitiam effectus institutorum Christi tollitur
aut gratia donorum Dei minuitur quoad eos qui fide et rite sibi oblata percipiunt,
quae propter institutionem Christi et promissionem efficacia sunt, licet per malos
administrentur.
Ad Ecclesiae tamen disciplinam pertinet, ut in malos ministros inquiratur, accusenturque ab his qui eorum flagitia noverint; atque tandem, iusto convicti iudicio, deponantur.
De Baptismo
Baptismus non est tantum professionis signum ac discriminis nota qua Christiani
a non Christianis discernantur, sed etiam est signum regenerationis, per quod,
tanquam per instrumentum, recte baptismum suscipientes Ecclesiae inseruntur;
promissiones de remissione peccatorum atque adoptione nostra in filios Dei per
Spiritum Sanctum visibiliter obsignantur; fides confirmatur, et vi divinae
invocationis gratia augetur. Baptismus parvulorum omnino in Ecclesia retinendus
est, ut qui cum Christi institutione optime congruat.
Transubstantiation (or the change of the substance of bread and wine) in the Supper of the Lord, cannot be proved by Holy Writ, but is repugnant to the plain words of Scripture, overthroweth the nature of a Sacrament, and hath given occasion to many superstitions.
The body of Christ is given, taken, and eaten in the Supper, only after an heavenly and spiritual manner. And the mean whereby the body of Christ is received and eaten in the Supper is faith
The Sacrament of the Lord's Supper was not by Christ's ordinance reserved, carried about, lifted up, or worshipped.
De Coena Domini
Coena Domini non est tantum signum mutae benevolentiae Christianorum inter sese,
verum potius est sacramentum nostrae per mortem Christi redemptionis. Atque ideo
rite digne et cum fide sumentibus, panis quem frangimus est communicatio corporis
Christi: similiter poculum benedictionis est communicatio sanguinis Christi.
Panis et vini transubstantiatio in Eucharistia ex sacris literis probari non potest, sed apertis Scripturae verbis adversatur, sacramenti naturam evertit, et multarum superstitionum dedit occasionem.
Corpus Christi datur, acciptur, et manducatur in Coena, tantum coelestis et spirituali ratione. Medium autem quo corpus Christi accipitur et manducatur in Coena, fides est.
Sacramentum Eucharistiae ex institutione Christi non servabatur, circumferebatur, elevabatur, nec adorabatur.
De manducatione corporis Christi, et impios illud non manducare
Impii et viva fide destituti, licer carnaliter et visibilitur (ut Augustinus
loquitur) corporis et sanguinis Christi sacramentum dentibus premant, nullo tamen
modo Christi participes efficiuntur; sed potius tantae rei sacramentum seu symbolum
ad iudicium sibi manducant et bibunt.
De Utraque Specie
Calix Domini laicis non est denegandus, utraque enim pars Dominici sacramenti,
ex Christi institutione et praecepto, omnibus Christianis ex aequo administrari debet.
De unica Christi oblatione in Cruce perfecta
Oblatio Christi, semel facta, perfecta est redemptio, propitiatio, et satisfactio
pro omnibus peccatis totius mundi, tam originalibus quam actualibus; neque praeter
illam unicam est ulla alia prop peccatis expiatio. Unde missarum sacrificia, quibus
vulgo dicebatur sacerdotem offerre Christum in remissionem poenae aut culpae pro
vivis defunctis, blasphema figmenta sunt et pernitiosae imposturae.